monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 5
Rogo, quae est ista contentio claudere oculos, nec apertissimum lumen aspicere? In Ecclesia diximus esse dona diversa: et aliud donum virginitatis, et aliud nuptiarum. Et post paululum: 'Concedo et nuptias esse donum Dei. Sed inter donum et donum magna diversitas est.' Et quod Dei donum voce apertissima pronuntiamus, damnare dicimur? Porro si Ioseph in typo Domini accipitur, tunica eius varia atque distincta in virginibus, viduis, continentibus, ac maritatis est. Et potest videri quasi alienus, qui de tunica Christi est: cum et ipsam reginam, hoc est Ecclesiam Salvatoris in vestitu deaurato, eadem varietate circumdatam dixerimus? 'Sed et in consequentibus de coniugio disputantes, eumdem sensum secuti sumus. Hic locus ad praesentem controversiam non pertinet. Docet enim iuxta sententiam Domini, uxorem excepta causa fornicationis non repudiandam, et repudiatam, vivo marito, alteri non nubere: aut certe viro suo debere reconciliari. Necnon et in alio loco: Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit. Quod si dormierit vir eius, liberata est a lege viri: cui vult nubat, tantum in Domino , id est, Christiano.' Qui secundas nuptias tertiasque concedit in Domino, primas cum Ethnico prohibet.